- DIAPASMA
- DIAPASMAapud Mart. l. 1. Epigr. 88. cuius Epigraphe ad Fescenniam.Quid quod olet gravius mistum diapasmate virus,Atque duplex animoe longius exit odor?medicamentum est; cui odores immiscebantur, quod Fescennia cbria, (de qua hic sermo) cum vini odorem supprimere veller, una cum aromatis et pastillis voravetat, a διαπάςςω, i. c. conspergo. E tusis autem et in pulverem redactis siccis aromatibus fiebant Diapasmata, quibus et lecti geniales ac discubitorii respergebantur, Plin. l. 21. c. 19. et quoe ad cohibendos sudores in balneis corporibus inspergebantur. Sic de baccare. conditur cum diapasmate; Vestibus odoris gratiâ inseritur. Et de agallochi ligno, quod est aloe, ὅλου δὲ τȏυ σώματος διάπαϚμά ἐςτι, totius corporis diapasma est, ait Dioscorid. Itidem nempe tufum et in pulverem redactum. quo pulvere cum myrrha mixto, etiam mortuorum corpora perungi consuevisse videntur: Hoc enim proprie οἱ μυρεψοὶ faciebant, quod ξηροῖς ῦγρὰ, siccis humida miscerent etc. Salmas. ad Solin. p. 1058. De iis Plin. l. 13. c. 2. Regale unguentum appellatum quoniam Parthorum Regibus ita temperatur: constat myrohalano, costo, amomo etc. Siceis???odoribus constant, quoe Diapasmata vocantur.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.